

Liber Proverbiorum*
Caput 19: Versus 15
Pigredo immittit soporem.Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sedpigredo immittit soporem,quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur:Et anima dissoluta esuriet.Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimae famae sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.